Liber Sapientiae*

Caput 1: 6

benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor
(* Traductions européennes)

Glose

Benignus.Contra illos invehitur, qui cogitationes bonas et malas dicunt a Deo immitti; cum Deus velit omnes salvos fieri homines, et ad cognitionem veritatis venire. Ipse enim neminem tentat, ut decipiat, sed ut probet, unde:Tentavit Deus AbrahamGen. 22.; et,Proba me et tenta mePsal. 25., etc. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua, et justo Dei judicio permittitur cadere, qui spiritui veritatis noluit obedire.